# Chymista scepticus xxiii

Robert Boyle, Chymista scepticus, xxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xxiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xxiii

Etenim, praeterquam quod ut plurimum longè est facilius, Objectiones adversus ullam propositam Hypothesin formare, quam Hyphothesin Objectionibus non expositam proponere, praeter hoc (inquam) non est tanti, si, cum Tyrones in Chymicis paßim simul & semel Theoria & Operationibus suae Professionis imbuantur, ego, cui sois favebat, ut Operationes discerem ab illiteratis, quorum Auctoritate ad adoptandam ullam circa ipsas opinionem haud sollicitabat, res minori cum praejudicio, proindeque aliis Oculis, quam facit Vulgus Discentium, spectaverim, mentemque magis dispositam habuerim ad Phaenomena, quae mihi occurrebant, aliis Notionibus accommodandum, quam Placitis Spagyricorum. Cumque primum suspicionem fovissem, Vulgaria Principia minus esse Generalia, & Comprehensiva, vel minus consultò, quam credebatur ex Operationibus Chymicis deducta; difficile mihi non erat, tum complura observare Phaenomena, à Viris praeoccupatis susque deque habita, quae cum Doctrina Hermetica non ita benè videbantur congruere: tum. Experimenta quaedam excogitare, suppeditandis mihi contra ipsam Objectionibus commoda, ignota multis qui diutius fortè in Chymiae praxi exercitati, quam ego quidem vel vixi, longè majori, quam ego processuum particularium Experientia instructi fuerint.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
