# Chymista scepticus xxvii

Robert Boyle, Chymista scepticus, CONSIDERATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xxvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xxvii

Verum cum fortè à me expectetur, ut specialiorem rationem reddam, cur non modo non acquiescam in Peripatetica, sed nec in Chymica de Principiis Corporum Doctrina, faciet fortassit ad meam istam haesitationem apud alios excusandam, si Narrationem sequentem perlegerint, quae ea recitat, quae non ita dudum in virorum diversimodè sentientium congressu, in loco, quem hic nominare non attinet, contigere: ubi Argumentum, quod modo memoravimus, fusè & variè fuit examinatum. Sereniore hujus Aestatis die accidebat, ut à curioso Eleutherio, me conveniente, invitater ad Amicum ejus Carneadem una cum ipso visitandum. Facilè huic invitationi auscultabam, dicebamque, dummodò mihi facultatem concederet me ipsum in loco quodam haud longè dissito excusandi, ubi me cum aliis, ad expediendum aliquod, licet haud grave, aut more plane impatiens, negotium, eadem hora conventurum condixeram, me de hinc extemplo ipsum comitaturum, quippe qui norim, quam familiare sit Carneadi cum Natura & Furnis commercium, quamque parum vulgi sit adstrictus opinionibus, unde spes sit, ipsum ingenioso aliquo Paradoxo mentes nostras suaviter exerciturum, & fortè solida quadam Doctrina ornatum rum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
