# Atlas anatomicus 2-2

Robert Froriep, Atlas anatomicus, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-froriep/atlas-anatomicus/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-froriep/atlas-anatomicus/2-2

ineundi omnis consilii haec causa fuit, quod et studiosis artis medicae et iis, qui artem chirurgicam facerent, et medicis forensibus tabulas, quae partes corporis humani situ inter se junctas monstrarent, necessarias esse intelligebam ita comparatas, ut singulae, quibus cummaxime opus esset, commode in mensa anatomica poni et inter exercitationes chirurgicas ante oculos esse possent. Quod ut fieri possit, modulo, quo usi sumus, diametri dimidiati (h. e. quartae partis nativae magnitudinis) et explicatione in ipsis tabulis adscripta plane effecisse nobis videmur. Atque usus ipse tabularum ostendet, me quod commodum esse posset et ad usum quotidianum requireretur semper ita secutum esse, ut nihil omitterem, quod ad justam ac plenam rerum descriptionem pertinere videretur. Equidem mihi, cum cursum vitae institutum ita mutare coactus fuerim, ut professoris academici muneri renuntiarem, perquam gratum fuerit, si hoc Atlante, qui ad partem studiorum medicorum gravissimam pertinet recte discendam, id demonstrasse judicabor, me quod ad artem faciendam attinet recte quid professorem medicinae praestare oporteret percepisse. Wimariae mense Martio 1851. Il. Proriep.

---

Robert Froriep (with Friedrich August Andorff), Atlas anatomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atlas_anatomicus.
