Latin
DE PISCIBVS
Robert Grospré, Regimen sanitatis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Pisces variantur secundum ciborum differentiam, quoniam qui herbis bonis, plantarumque radicibus cibantur, meliores sunt illis, qui sordes comedunt, quę in ciuitatibus &locis situatis super aquas, proiciuntur ad locum infusionum. Meliores habentur pisces illi, qui non sunt admodùm magni, nec carnem habent duram atque siccam: pisces foeminei longiores sunt masculis &durioris carnis. Generaliter omnes pisces sunt frigidi &humidi, phlegmaque generant. Ideò qui stomachum hunt fri gidum, pisces comedant cum puluere lętitiae Gale ni, aut cum puluere aromatici rosati Gabrielis. DE OVIS, LACTE, CA. seo &butyro. Cap. V . Va mollia bene nutriunt, dura difficilis Osunt digestionis. Secundum Medicos omnes, oua debent decoqui in aqua, non sub cineribus, more rusticorum. Quicunque lac potare voluerit, à reliquis esculentis abstineat, donec in ventriculo conficiatur. Qui verò lac comedere voluerint, ne in stomacho coaguletur, ante decoctionem cum melle ac sale distemperetur. Serum lactis est mundificatiuum, repressiuum cholerae: vlcera pulmonis consolidat, coctum cum aqua portulacae &scabiosae. Plinius lib. 11. laudat caseos ex lacte animalium binas mamillas habentium: inter caeteros laudo caseos Placentinos: praecedunt enim in bonitate Parmenses, Mediolanenses, Papienses &Pedemontanos.