# Regimen sanitatis 11

Robert Grospré, Regimen sanitatis, DE PISCIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/11

Pisces variantur secundum ciborum differentiam, quoniam qui herbis bonis, plantarumque radicibus cibantur, meliores sunt illis, qui sordes comedunt, quę in ciuitatibus & locis situatis super aquas, proiciuntur ad locum infusionum. Meliores habentur pisces illi, qui non sunt admodùm magni, nec carnem habent duram atque siccam: pisces foeminei longiores sunt masculis & durioris carnis. Generaliter omnes pisces sunt frigidi & humidi, phlegmaque generant. Ideò qui stomachum hunt fri gidum, pisces comedant cum puluere lętitiae Gale ni, aut cum puluere aromatici rosati Gabrielis. DE OVIS, LACTE, CA. seo & butyro. Cap. V .Va mollia bene nutriunt, dura difficilis Osunt digestionis. Secundum Medicos omnes, oua debent decoqui in aqua, non sub cineribus, more rusticorum. Quicunque lac potare voluerit, à reliquis esculentis abstineat, donec in ventriculo conficiatur. Qui verò lac comedere voluerint, ne in stomacho coaguletur, ante decoctionem cum melle ac sale distemperetur. Serum lactis est mundificatiuum, repressiuum cholerae: vlcera pulmonis consolidat, coctum cum aqua portulacae & scabiosae. Plinius lib. 11. laudat caseos ex lacte animalium binas mamillas habentium: inter caeteros laudo caseos Placentinos: praecedunt enim in bonitate Parmenses, Mediolanenses, Papienses & Pedemontanos.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
