Latin
DE FRVCTIBVS
Robert Grospré, Regimen sanitatis 14
Unproofread scanNot analysed yet
REGIMEN mationem quam habet cum humana complexione: vnde sanguinem purissimum gene rat, venarum ora aperit &mundificat sua sub tilitate, corporis membra corroborat, vigorem administrat, intellectum acuit, ipsumque docilem facit, ad inuestigandam rem arduam dif ficilemque. Eius vsus cunctis conuenit hominibus, ętatibus, temporibus, regionibus, si debito modo secundum vires &conditionem patientis accipiatur. Senibus multum conuenit, quia vini calor eorum repugnat frigidita ti. Iuuenibus etiam conuenit: nam in sua natura simile est naturae iuuenum. Adolescentibus &pueris, cibus est &medicina, calori enim adhuc imperfecto, nutrimentum exhibet atque augmentum. Vinum veteres magnam Thiriacam vocauerunt, quia inuenerunt illud duarum rerum esse iuuatiuum. nam frigida corda calefacit, calida verò infrigidat: sicca humectat, humida desiccat. Super cibum mali chymi, vinum non est bibendum: quia facit penetrare ad extrema corporis cibum impurum. Vinum album, est penetratiuum &corrosiuum. Vinum rubrum sicut sanguis, est nimis forte, laedit caput, mentem per cutit, fortemque facit ebrietatem, quare multùm est lymphandum.