# Regimen sanitatis 17

Robert Grospré, Regimen sanitatis, DE CVBATIONE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/17

Sanguineis, sonnia sunt laeta: Cholericis, ignea & rubea: Melancholicis, tristia: Pflegmaticis, frigida: nam pluuias, niues, somniando saepe vident. DE MOTV ET QVIete. Cap. X. Nte omnem cibum, & post euacuatioAnem superfluitatum, fiant exercitia tem perata. Post cibum est quiescendum, ne cibi in stomacho conquassentur, atque corrumpantur. Possumus tamen post cibum paulatim ambulare: hinc Aristoteles, Quicquid facit non supereminere cibum in ore stomachi, est sanatiuum, Ambulatio modica post cibum, facit non supereminere cibum in ore stomachi: ergo ambulatio post coenam est sanatiua. DE PASSIONIBVS Animi.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
