# Regimen sanitatis 18

Robert Grospré, Regimen sanitatis, DE CVBATIONE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/18

Cap. XI. N regimine sanitatis conuenit gaudio vti, Haetitia, ac cibis puris non medicinalibus. Voco cibos puros, qui sic alterantur à corpo re, quòd perfectè mutantur & conuertuntur, praeterquàm corpus nostrum omnino alterent & immutent. Voco autem cibos medicinales, qui, licet alterentur & elaborentur, alterant tamen corpus & permutant successu temporis. Cibi omnes in qualitate aliqua exceden tes, si fuerint calidi, adurunt sanguinem, sicut piper, allium: si frigidi, congelant, sicut lactu ca, portulaca: si magis sint frigidi, interficiunt, vt fungi & iusquiamus: si humidi, putrefaciunt, & caniciem inducunt: si sicci, virtutem deiiciunt, & caluiciem inducunt: si viscosi, opilant: si diuretici, renes macerant & corpus: si vnctuosi, supernatant, & nauseam inducunt: si amari, non nutriunt, quia solum dulce nutrit, vt ait Galenus 3. de Simp. medicina: si sal si, adurunt, & stomachum corrodunt: si pontici, constringunt & opilant: si acetosi, citò senescere faciunt. Omnis distemperata complexio (secundum Galenum 8. de Ingenio sanitatis) & mala consuetudo suo contrario debet reduci ad temperamentum, saluis quatuor conditionibus.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
