# Regimen sanitatis 19

Robert Grospré, Regimen sanitatis, DE CVBATIONE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/19

Prima conditio, vt fiat tem pore sanitatis. Secuda conditio, quod fiat gra datim. Tertia conditio, vt corpus sit sibiipsi sufficiens: pauperes enim necessariò comedunt id quod habere possunt. Quarta conditio, vt sit ociosus patiens. Post diuturnam famem, secundum Auicennam 1. canone fen. 73. saturitate nihil deterius est, & econuerso. Corpora rara, porosa, & laxae carnis, caueant ab aëre aestuoso, frigore resoluente, & coitu excedente: verùm corpora dura & compacta, caueant à cibis grossis, ac viscosis. In regimine sanitatis, nihil est melius, quam habitare cum delectis & iucundis.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
