Latin
DE REPLETIONE ET
Robert Grospré, Regimen sanitatis 20
Unproofread scanNot analysed yet
REGIMEN infirmitas post multam putrefactionem ad cerebrum rapitur, atque omnes cerebri ventriculos replet, &occupat per neruos sensibi les spiritum animalem, sic subitò corpori sen sus aufertur &motus: tandem humor putrefactus, qui in cellulis erat inclusus, ad inferiora descendit, &sic suffocatur patiens, vt testatur Galenus commento illius aphorismi, Soluere apoplexiam fortem, impossibile est: debilem, haud facile. Si ergo in corpore succi mordaces fuerint &subtiles, tales nauseâ, vehementioreque siti premuntur, quibus putrescunt in corpore humores, interdum fe briunt: qui autem crassis glutinosisque corripiuntur humoribus, morsu atque siti omnino carent: sed commune omnibus accidens est nausea: si concauitatem ac imum ventriculi humores occuparint, euomunt: sin autem tunicis ipsis impacti ac impulsi fuerint, nihil euomunt pręter cibos: talibus frigidam victus rationem praescribere nequaquam debemus. sed vinum perantiquum potui est dandum, in quo petroselinon fuerit coctum. Si ex humorum multitudine eiusmodi distemperantia acciderit, mordaces humores euacuentur, idque per vomitum dibzy G Ge vomitum, in aestate: in hyeme, per aluum inferiorem. nam secundum Hippocratem, aestate superiores ventres, hyeme inferiores purgabis. At si aegerrimè magnoque cum discrimine aegrotans euomat, medicus materiam in aluum inferiorem dirigat, humectans antea languen tes copiosiore ac temperato cibo. Et catharticum, id est, purgandi vim habens medicamentum, ex amaritudine aloe &hiera picra conficiatur. Quòd si vlcus stomachum vel ventrem occupet, ab omnibus tum esculentis, tum poculentis est abstinendum.