Latin
Cap. XV
Robert Grospré, Regimen sanitatis 24
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. DE AQVA. Quarum quae bibuntur, quinque omniAno sunt differentię, pluuialis, fontana, pu tealis, fluuialis, &è stagnis. Harum pluuialis leuissima est: Fontanae aquae, quaecunque auersae à sole, &è saxis erumpentes ad septentrionem, asperae, tardeque transitus sunt, seroque calescunt, &frigescunt: Quae verò ad orientem fluunt, celerrimè calefiunt, frigescuntque, tales er gooptimę sunt. Aquę stagnorum limosae sunt, &graues: ratione quietis facilè putrescunt: ideo si alia vspiam aqua non deerit, nunquàm eas infirmis potandas dederis.