# Regimen sanitatis 25

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/25

Aquae pluuiales & fontanae, hyeme magis sunt calidae quàm aestate: quia calor interiora petit, & in fontium puteorumque venis se includit. Hinc propter caloris praesentiam, puteorum aquae vel fontium, tempore hyemali non congelantur. Aqua pluuialis est multùm stiptica & constrictiua: ideo restringit fluxum ventris, vt ait Constantinus. Quoniam in sanitate custodienda, & in infirmitate curanda, multùm aqua est necessaria, medicus non negligat aquarum conditiones, tribuatque sanis & infirmis aquas laudabiles, caueatque ab aquis non laudabilibus. Aqua sapida vtilis est ad bibendum, si fuerit in substantia clara, orientalis, leuis, quae citò calescit, citoque frigescit. Teste Macrobio aquae fontium quae oriuntur, & erumpunt per vias sabulosas, arenosas, lapidosas, calculosasque, aliis aquis sunt subtiliores, per consequens ad bibendum saniores: nam sabulum, arena, lapilli, vel calculi, retinent viscositatem, limositatem, ac grossitiem terrestrem, aquae transeuntis: cuius argumentum est, quando nauigantibus in mari dulcis aqua deficit, dolium aut aliud vas sabulo vel arena implent, & de super infundunt aquam salsam maris: tandem aqua maris per sabulum ita colata dulcis redditur d by tur ac potabilis.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
