Latin
Cap. XV
Robert Grospré, Regimen sanitatis 26
Unproofread scanNot analysed yet
Cauendum est à frequenti potu aquae frigidae: nam, vt Constantinus refert, qui frequenter aquam bibunt frigidam, frigi das aegritudines non euadunt, vt hydropisim, praesertim in senectute, tunc enim calor naturalis est debilis: quare senibus aquae potus non conuenit: quòd si tamen in sanitate aquam bibere necessum fuerit, secundum Auicennam, antequàm bibatur, bulliri debet. Aquae ex niue, grandinesque resolutae, cęteris omnibus sunt illaudabiliores: peiores tamen sunt aquae lacuales &palustres. Aquae vernali tempore, minùs ad bibendum sunt sanae: quia illo tempore à vaporibus resolutis ingrossantur, &à ranis aliisque vermibus tunc temporis semen proiicientibus, inficiuntur. Fontium aquę &puteorum sapiunt &retinent naturam sui fundi: ideo fontium aquae magis sunt laudabiles ad bibendum, quàm aquae puteorum: nam aqua puteorum, quoniam est in quiete, frequenter contrahit corruptionem: ideo puteorum aquae frequenter moueantur, haurianturque, siquidem tali ex motu aqua depuratur. Secundum Ari stotelem, aqua maris grauior est aqua dulci: cuius signum est, quia ouum in aqua salsa natat, in aqua dulci minimè: nam aqua maris sua terrestrietate &grossitie oui pondus sustinet, quod aqua dulcis facere non potest: quare aqua dul cis propter suam leuitatem faciliùs trahitur ad loca alta, quam salsa: nauis etiam onerata profun dius immergitur in aqua dulci, quam in aqua salsa. Aqua tepida nauseam facit: calida stomachum debilitat, rarò sumpta stomachum lauat, &ventrem laxat.