# Regimen sanitatis 26

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/26

Cauendum est à frequenti potu aquae frigidae: nam, vt Constantinus refert, qui frequenter aquam bibunt frigidam, frigi das aegritudines non euadunt, vt hydropisim, praesertim in senectute, tunc enim calor naturalis est debilis: quare senibus aquae potus non conuenit: quòd si tamen in sanitate aquam bibere necessum fuerit, secundum Auicennam, antequàm bibatur, bulliri debet. Aquae ex niue, grandinesque resolutae, cęteris omnibus sunt illaudabiliores: peiores tamen sunt aquae lacuales & palustres. Aquae vernali tempore, minùs ad bibendum sunt sanae: quia illo tempore à vaporibus resolutis ingrossantur, & à ranis aliisque vermibus tunc temporis semen proiicientibus, inficiuntur. Fontium aquę & puteorum sapiunt & retinent naturam sui fundi: ideo fontium aquae magis sunt laudabiles ad bibendum, quàm aquae puteorum: nam aqua puteorum, quoniam est in quiete, frequenter contrahit corruptionem: ideo puteorum aquae frequenter moueantur, haurianturque, siquidem tali ex motu aqua depuratur. Secundum Ari stotelem, aqua maris grauior est aqua dulci: cuius signum est, quia ouum in aqua salsa natat, in aqua dulci minimè: nam aqua maris sua terrestrietate & grossitie oui pondus sustinet, quod aqua dulcis facere non potest: quare aqua dul cis propter suam leuitatem faciliùs trahitur ad loca alta, quam salsa: nauis etiam onerata profun dius immergitur in aqua dulci, quam in aqua salsa. Aqua tepida nauseam facit: calida stomachum debilitat, rarò sumpta stomachum lauat, & ventrem laxat.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
