# Regimen sanitatis 27

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/27

Latere itaque neminem debet, sa luberrimam esse aquam, quae per praecordia citò descendit: quae verò praecordiis diutiùs inhae ret, inflationes facit, & ponderoso onere gra uis est. Est alia aqua artificialis dicta pthisana, quae fit hoc modo: accipe hordeu bonum, & contere in mortario, donec bene fuerit decorticatum: deinde hordeum sic decorticatum in aqua bulliatur vsque ad consumptionem medietatis: sitim optime extinguit, et calorem febri lem mitigat.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
