# Regimen sanitatis 28

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/28

CErra est mater foecunditatis, nullum enim vegetabile crescere potest, nisi in terrestri sub stantia radicetur, herbis & floribus oneratur & vestitur, quibus in autumno ac hyeme spoliatur. Terra habitabilis non debet esse lu tosa, ac limosa, nec malis herbis aut arboribus foecundata, verùm bonis herbis & odoriferis: putà vineis, arbore pini, & similibus. Secundum naturales, terraemotus fit in locis, in quibus est vehemens concursus maris, & in locis multarum cauernarum, vbi aër ventosus subintrat: quemadmodùm accidit tempore Herculis, vbi incepit eleuari terra ad similitudinem collis: deinde scissus est locus, & exiuit ventus tam validus, vt destruxerit vnam ciuitatem. DE QVATVOR ętatibus. Cap. XVIII Quatuor itize Vatuor sunt aetates, videlicet, Adolescen Qtia, Iuuentus, Media aetas, & Senectus. Adolescentia, est complexionis calidae & hu midae: hęc aetas ad crescendi vigorem est apta: adolescentes caueant à rebus venereis, quia venus immodica calorem naturalem extinguit.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
