# Regimen sanitatis 29

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/29

Hęc aetas vigesimo quinto aut vigesimo septimo anno finitur. Iuuentus, est calida & sicca, & multùm in se habet atrae bilis: quare in hac aetate multi insaniunt, & moriuntur ex tabe. Iuuenibus secundum Hippocratem accidunt morbi laterales, pulmonis inflammationes, ardores, diuturna profluuia, & difficul tates intestinorum. Haec aetas incipit ab anno vigesimoseptimo vsque ad quadragesimum, aut quadragesimumquintum. Viri qui in media aetate constituuntur, sunt calidi & sicci: tales ergo abstineant ab omnibus acetosis: nam in ista aetate corpus minui & decrescere incipit: verumtamen virtus non deficit. Haec media aetas durat ab anno quadragesimo quinto vs que ad sexagesimum septimum. In senibus siue decrepitis, virtutis apparet defectus: nam hi sunt sicut lucerna extinctioni parata. Senes indigent paucissima & saepissima refectione: à cibo enim multo sumpto suffocarentur: quemadmodùm paruus ignis à multis extinguitur lignis. Senes sunt frigidi & humidi, & ideo abundant phlegmate. DE QUATVOR TEMPOribus anni.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
