# Regimen sanitatis 3

Robert Grospré, Regimen sanitatis, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/3

obilissimo oten TISSIMOQVE, AC IL. LVSTRISS. HENRICO, ANglorum Regi, Robertus Gropretius Atrebas, S. D. P. Vmano generi necessarium arbitror, Serenißime Rex, nonnullas artis Apollineae praeceptiones, diuersis in uoluminibus sparsas, quae ad corporalem ualetudinem conducerent, in faciliorem modum reducere. Culpabam nihilominus primùm mei intellectus fragilitatem, ita ut diu multumque uererer, quod sensi, in lucem edere. Porrò cùm non omnibus tot ac tanta uolumina euoluere liceat, & nostrorum temporum malignitas doctorum copiam non semper ac paßim praebeat, tur pe mihi futurum putaui, si pro mea quoque facultate, humanae uitae non aliqua ex parte profuissem. Non enim sumus sicut lapides aut metalla, à quibus parum aut nihil resolui potest, nisi longo admodùm tempore: sed corpus humanum, uariabile & transmutabile est, non seruans consistentiam quam habuit à prinapio suae generationis. Cogitanti itaque nubi, quem potißimum deligam, cui meum opusculum dedicem, tu primus occurristi Rex ornatißime, multis nominibus ad id caeteris commodior: utpote cuius authoritas inter nobiles ignobilesque esset grauißima, & humanitas gratißima. Si quaerendus est & neris splendor, unus occurris inter doctos nobilißimus: si cum genere eruditio comparanda sit, solus inter Reges audis doctißimus. Quae cùm ita sese habeant, aequi bonique nostrum laborem consules, donec liberalius otium maiora suppeditet. Rex in aeternum uiue.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
