Latin
DE CAPITE
Robert Grospré, Regimen sanitatis 35
Unproofread scanNot analysed yet
DE CAPITE, macho, corde, hepate, pulmone, splene, Cap. &intestinis. XXI. CAput ab aliquibus nominatur supremus venter, quia ibi sensus initium capiunt, quod Graeci κεφαλὴ dicunt: &iam hoc totum pro capite sumitur, quod collo sustentatur, in quo membra animata continentur. Hic venter in homine est insignis, propter ipsius con tentum, qui partes habet communes, &proprias. Communium alia est antè, alia pòst, alia lateralis, alia superiùs, alia inferiùs. Pars anterior, sinciput vocatur: posterior, occiput: late rales, tempora, &aurium locus, dicuntur: pars superior, dicitur interciput. Partes propriae, aliae sunt continentes, aliae contentae: continen tes sunt omnes partes exteriores. Sed primò pili: qui tamen non sunt numerandi in partibus capitis, nisi impropriè. Secundò, cutis quae est grossa, aliquantisper carnea, vt in ipsa pene firmentur pili. Sub cute est diminuta caro, vel nulla, excepta fronte &temporibus. Post cutem &carnem est panniculus circundans totum os capitis, dictum Gracè παράνων: &Arabicè, Almocatim: ab aliquibus, Circumos salis membrana.