Latin
DE CAPITE
Robert Grospré, Regimen sanitatis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Stomachus est rotundus arcualis in modum maureae cucurbitae: fundus stomachi digerit cibos: stomachus à dextris habet hepar: à sinistris, splenem: infra se, habet intestinum colon, &alia intestina, ante omentum &abdomen: posterius, dorsum, suus situs est obliquus, sub diaphragmate dorso alligatus: pars eius superior est in sinistro, vt caedat hepati, in dextro &alto locato, vt ad os stomachi faciliùs vadat melancho Cordis dignitas aliis particulis pręlia. ualet: omnium enim membrorum est principalissimum, &dicitur sol microcosmi: alia enim membra suo spiritu illuminat, ideo cor primùm in vtero formari fertur, deinde cere brum &hepar: tardissimè verò (vt aliquibus placet) oculos, sed hos primò mori, cor verò vltimò: hoc membrum vitiis non inficitur, nec supplicia vitae suffinet, sed laesum notabiliter ilico mortem adfert, &caeteris corruptis vitalitas in eo durat. Cor duos habet nociuos hostes, scilicet desperationem &tristiciam: ex desperatione, prouenit torpor &pigritia: ex tristicia trifficia senectutis festinatio.