# Regimen sanitatis 38

Robert Grospré, Regimen sanitatis, DE CAPITE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/38

Stomachus est rotundus arcualis in modum maureae cucurbitae: fundus stomachi digerit cibos: stomachus à dextris habet hepar: à sinistris, splenem: infra se, habet intestinum colon, & alia intestina, ante omentum & abdomen: posterius, dorsum, suus situs est obliquus, sub diaphragmate dorso alligatus: pars eius superior est in sinistro, vt caedat hepati, in dextro & alto locato, vt ad os stomachi faciliùs vadat melancho Cordis dignitas aliis particulis pręlia. ualet: omnium enim membrorum est principalissimum, & dicitur sol microcosmi: alia enim membra suo spiritu illuminat, ideo cor primùm in vtero formari fertur, deinde cere brum & hepar: tardissimè verò (vt aliquibus placet) oculos, sed hos primò mori, cor verò vltimò: hoc membrum vitiis non inficitur, nec supplicia vitae suffinet, sed laesum notabiliter ilico mortem adfert, & caeteris corruptis vitalitas in eo durat. Cor duos habet nociuos hostes, scilicet desperationem & tristiciam: ex desperatione, prouenit torpor & pigritia: ex tristicia trifficia senectutis festinatio.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
