# Regimen sanitatis 39

Robert Grospré, Regimen sanitatis, DE CAPITE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/39

Cor temperatum habens tantum caloris, quantum sibi optimè conuenit, facit hominem fortem, resistentem causis aegrotare facientibus, generat bonos humores, fortitudinem animi, magnanimitatem & iusticiam. Cor frigidum & siccum, facit hominem melancholicum, tristem, suspiciosum, & malę complexionis. Cor humidum, facit hominem credulum, qui facili ratione à propositis & deliberatione remouetur. Cor siccum, hominem facit constantem, & obstiHepar in medietate est infra di natum. aphragma: in hipochondrio dextro habet qui que penulas, interdum quatuor, interdum du as. In concauo hepatis est vena dicta Porta, quae est chylus parua, mundans sanguinem à bili, siue cholera, vel felle: sua operatio est san guificare: sua propria passio est hydrops, paPulmo titur tamen omne genus morbi. flabellum & euentilabrum Latinè dictus, & Graecè πηάμων: hic enim est spirandi artifex, & aëris officina: vnde alitur anima, sicut cibis corpus. Caro pulmonis leuis est, ne ipsius mo tum impediat: etiam lenis est, vt ipsius vasa à ruptura tueatur.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
