Latin
Cap. XXII
Robert Grospré, Regimen sanitatis 42
Unproofread scanNot analysed yet
Interdum latet vsque ad anni reuolutionem, tunc eâdem die &hora qua venenum morsu canis infusum est, ad caput ascendit, &phrenesim atque amen tiam facit, rabiemque generat, corpus denique humanum destruit, ac cor, quod est principium vitae, inflammat: proinde nunc pallet patiens, aliquando nigrescit, quod periculosum est. Corpora veneno infecta non est consultum tangere, &prope illa stare: quia per euaporationem tangentes circunstantesque inficiuntur: thiriaca in tali casu conuenit, vel allia decoquantur, &capiat patiens. DE QUANTITATE CI