# Regimen sanitatis 43

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/43

In omnibus morbis praeuidendum est, vt paroxismi inuadant & remittantur stomacho ieiuno: comedant ergo per quatuor horas ante paroxismum: verùm hac tempestate (proh dolor) difficillimum est dietare infirmos, quoniam sunt incontinentes: quia aegri, nec ministri, Medico obtemperant, quemadmodùm Galenus pręcipit, comento illius Aphorismi, Vita breuis. DE PRANDIO ET coena Ca. XXV. Coenam omnibus, demptis qui morbis no Octurnis, catharris, seu distillationibus affliguntur, prandio pleniorem esse conuenit: verùm qui iam nominatis corripiuntur morbis, horum coena omnino modica, tenuis, ac sicca sit, vt scilicet natura morbum & humores concoquere queat. Sunt qui in coena minùs consueuerunt quam in prandio comedere, horum certè consuetudo non temerè est immutanda, vt ait Hippocrates 2. Aphorismorum, Quae ex longo tempore assueta sunt, etsi deteriora sint, insuetis minùs molestare solent: sanis ergo coena plenior, salubrior est: nam noctis excellens frigiditas, extrinsecus circumstans, calorem natiuum in profundum secedere cogit, ita vt necessariò melior fiat conco ctio. Somnum optimè cibum concoquere, testatur Galenus libro primo De symptomatum causis, sic scribens, Itaque hoc tempore, quo quis dormit, animalis facultas quiescit: naturalis verò validiùs agere videtur: cuius rei coniecturam ex eo facies, tum quod ipsa natura, si quam do laborauerit, post somnum robustior euadit.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
