# Regimen sanitatis 44

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/44

Idem asserit Paulus Aegineta, libro primo, ca pite 97. dicens, Somnus est animalium faculta tum quies, qui ab vtili humore cerebrum ma defaciente prouenit, hunc qui ritè capescit, multa subsequuntur commoda: cibos enim conficit, & humores digerit. Sed fortè aliquis damnabit coenam pleniorem, eò quod pleno ventre ingrata sit quies, & ideo somnus minùs con ueniens. Ad hoc responsum volo, neminem esse tam sensu communi priuatum, qui nesciat, inter coenam & prandium aliquid temporis interuenire debere: neque etiam vt pleniorem coenam quis esse putet, qua multi ingeruntur tanta voracitate, vt vix spirare liceat patienti: & periculum sit, ne crepat & suffoce tur ex debilitate stomachi, hepatis, & aliorum membrorum digestioni seruientium. DE PVRGATIONE. Cap. XXVI. COrpora sana si purgantur, perdifficilè sit: Ctorquentur potius, & omnino molesta ef ficitur purgatio, viresque exinde resoluuntur.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
