Latin
Cap. XXIIII
Robert Grospré, Regimen sanitatis 45
Unproofread scanNot analysed yet
Spectandae sunt ergo primùm aegrotantis vires, antequam adhibeatur purgatio: &ipsi parumper conualenti meliusque habenti, laxandus est venter. Hinc est quod non temerè dixerit Hippocrates, Confert &leuiter ferunt: proin de immodicae purgationes &Hungarica arte confectae, sunt fugiendae: nam praeter hoc, quod vires deiiciunt, etiam mirum in modum ventriculo obsunt: hoc ipsum his verbis Hippo crates insinuare voluit: neque compressiones ad extremum ducendae, periculosum enim est: sed qualis fuerit natura eius, qui debet perfer re, ad hoc ducere conuenit: sic &euacuationes quae ad extremum deducunt, periculosae. An te purgationem incidendi sunt humores crassi, &meatus sunt aperiendi: sed in morbis acutis, quando materiae exuberauerint, in prin cipio est purgandum: in talibus enim tardare est periculosum. Tempus humidum conueni ens est ad medicinam laxatiuam, quale est verVOMITV. Cap. XXVII. X Hippocratis sententia libro primo de victus ratione, Bonum est singulis mensibus euomere: id quod multò melius erit, si is qui vomere consueuit, continuo biduo hoc agat, quam interpositis quindecim diebus: sic secudus dies prioris reliquias extrudit.