# Regimen sanitatis 45

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/45

Spectandae sunt ergo primùm aegrotantis vires, antequam adhibeatur purgatio: & ipsi parumper conualenti meliusque habenti, laxandus est venter. Hinc est quod non temerè dixerit Hippocrates, Confert & leuiter ferunt: proin de immodicae purgationes & Hungarica arte confectae, sunt fugiendae: nam praeter hoc, quod vires deiiciunt, etiam mirum in modum ventriculo obsunt: hoc ipsum his verbis Hippo crates insinuare voluit: neque compressiones ad extremum ducendae, periculosum enim est: sed qualis fuerit natura eius, qui debet perfer re, ad hoc ducere conuenit: sic & euacuationes quae ad extremum deducunt, periculosae. An te purgationem incidendi sunt humores crassi, & meatus sunt aperiendi: sed in morbis acutis, quando materiae exuberauerint, in prin cipio est purgandum: in talibus enim tardare est periculosum. Tempus humidum conueni ens est ad medicinam laxatiuam, quale est verVOMITV. Cap. XXVII. X Hippocratis sententia libro primo de victus ratione, Bonum est singulis mensibus euomere: id quod multò melius erit, si is qui vomere consueuit, continuo biduo hoc agat, quam interpositis quindecim diebus: sic secudus dies prioris reliquias extrudit.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
