# Regimen sanitatis 47

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/47

Vnde in ebrietate corpus remanet, velut nauis in mari, non habens gubernaculum, aut rectorem: quare ebrius rei non amandae fauet, quodque non est laudabile, laudat: ex sapientibus, facit stultos: ex beneuolis, peruersos & malignos. Denique ebrietas, vitiorum fomes est: hinc ebriosi in ho micidia, furtaque saepe incidunt. Rectè igitur Horatius, Quid non ebrietas designat? operta recludit, Spes iubet esse ratas, in pręlia trudit inermen. Vt homo non inebrietur, comedat de pulmone arietis, aut nucleos auellanae, vel carnes porcinas pingues, & non efficietur potus: cuius ratio est, quia ista in ore stomachi manent, & ascensum humorum ad cerebrum prohibent. DE VENERE. Cap. XXIX. Vi frequenter ac nimio coitu vtuntur, Q his superciliorum pili cadunt, vel albescunt, propter humiditatis corruptionem, aut virtutis ed by virtutis defectum, vel propter frigiditatis cerebri augmentationem.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
