Latin
Cap. XXIIII
Robert Grospré, Regimen sanitatis 48
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Aristoteles in libro De spermate refert, quod animalia superflui coitus, sunt breuioris vitae, quam illa quae rarò coëunt: nam sperma de sanguine bono ac digesto accipitur, qui iam est conuertibilis in membrorum nutrimentum: ideo homo quando saepe illum humorem seminalem eiicit, corpus macrum redditur, discoloratur, debilitaturque. Voluptate igitur nihil tetrius, nihil spurcius, nihil pecudi vicinius: nulla in re magis accedunt homines ad brutorum conditionem, quam foedissima carnis libidine: ex ea denique gra ues ac turpes morbi nascuntur: per consequens, adolescentes, vt meliùs abstineant à venere, postquam ad annum 17. peruenerint, transeant ad alias vrbes, inspiciantque varias viuendi consuetudines: sic enim magnanimi, bene dispositi, magnificique reddentur. Bonum enim est, habere diuitias: secundo loco, formosum esse: ni hil tamen sanitate melius. Philippus Cauillonius rem vnico verbo complexus, dicit venerem optimam phlegmaticis, ac me lancho licis, omnibusque morbis, cùm à pituita pendent. DE SPECIEBVS. Cap. XXX. Mbra virtutem habet confortandi &dis Asoluendi: hinc valet contra epilepsiam, &syncopen, cum puluere Galangae in cibis, contra suffocationem matricis, fiat suffumigium per inferius, &foetida naribus applicentur. Galanga valet ad digestionem confortandam, &dolorem stomachi ex ventositate: etiam ex frigida causa ad cerebrum confortandum naribus applicetur. Zinziber valet contra dolorem stomachi, ex frigiditate, tortiones ventris &pectoris emendat, &vrinam excitat.