# Regimen sanitatis 48

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/48

Hinc Aristoteles in libro De spermate refert, quod animalia superflui coitus, sunt breuioris vitae, quam illa quae rarò coëunt: nam sperma de sanguine bono ac digesto accipitur, qui iam est conuertibilis in membrorum nutrimentum: ideo homo quando saepe illum humorem seminalem eiicit, corpus macrum redditur, discoloratur, debilitaturque. Voluptate igitur nihil tetrius, nihil spurcius, nihil pecudi vicinius: nulla in re magis accedunt homines ad brutorum conditionem, quam foedissima carnis libidine: ex ea denique gra ues ac turpes morbi nascuntur: per consequens, adolescentes, vt meliùs abstineant à venere, postquam ad annum 17. peruenerint, transeant ad alias vrbes, inspiciantque varias viuendi consuetudines: sic enim magnanimi, bene dispositi, magnificique reddentur. Bonum enim est, habere diuitias: secundo loco, formosum esse: ni hil tamen sanitate melius. Philippus Cauillonius rem vnico verbo complexus, dicit venerem optimam phlegmaticis, ac me lancho licis, omnibusque morbis, cùm à pituita pendent. DE SPECIEBVS. Cap. XXX. Mbra virtutem habet confortandi & dis Asoluendi: hinc valet contra epilepsiam, & syncopen, cum puluere Galangae in cibis, contra suffocationem matricis, fiat suffumigium per inferius, & foetida naribus applicentur. Galanga valet ad digestionem confortandam, & dolorem stomachi ex ventositate: etiam ex frigida causa ad cerebrum confortandum naribus applicetur. Zinziber valet contra dolorem stomachi, ex frigiditate, tortiones ventris & pectoris emendat, & vrinam excitat.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
