Latin
Cap. XXIIII
Robert Grospré, Regimen sanitatis 54
Unproofread scanNot analysed yet
Puluis Diacinnamomi bene digerit phle gma, confortat stomachum &hepar. Puluis Laetitiae Galeni, confortat omnia membra principalia, ex quibus virtutes fiunt naturales, &animales: iuuat calorem naturalem, &spiritum viuificat, aufert malas cogitiones, denique bonos mores &lętitiam generat. Puluis Ducis, calefacit, sedat rigores &frigora, digerit humores phlegmaticos, &vi scosos, resoluit ventositates, ac cor confortat. Puluis Dominarum siue Puerperii, confor tat stomachum, &cum vino, datur mulieribus, postquàm pepererunt. Puluis Triasandali datur contra morbos hepatis calidos, poros aperit, adiuuat calorem naturalem, &digestiuam, refrigerat ardorem febris, &sitim mitigat. Regiminis finis. HIC SEQVITVR TRActatus eiusdem Rob. Gropretii Atrebratis, de Peste. DEstis est morbus contagiosus &mortalis, dicta à pascendo: nam eius venenum non solùm pascit, sed interficit quos arripit. Pestis accidit ex aëre corrupto: nam corruptus aër spiritus proximorum humorum inficit, quemadmodum morbida facta pecus, totum corrumpit ouile. Accidit etiam ex foetore putridarum paludum, cadauerumque.