# Regimen sanitatis 54

Robert Grospré, Regimen sanitatis, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/54

Puluis Diacinnamomi bene digerit phle gma, confortat stomachum & hepar. Puluis Laetitiae Galeni, confortat omnia membra principalia, ex quibus virtutes fiunt naturales, & animales: iuuat calorem naturalem, & spiritum viuificat, aufert malas cogitiones, denique bonos mores & lętitiam generat. Puluis Ducis, calefacit, sedat rigores & frigora, digerit humores phlegmaticos, & vi scosos, resoluit ventositates, ac cor confortat. Puluis Dominarum siue Puerperii, confor tat stomachum, & cum vino, datur mulieribus, postquàm pepererunt. Puluis Triasandali datur contra morbos hepatis calidos, poros aperit, adiuuat calorem naturalem, & digestiuam, refrigerat ardorem febris, & sitim mitigat. Regiminis finis. HIC SEQVITVR TRActatus eiusdem Rob. Gropretii Atrebratis, de Peste. DEstis est morbus contagiosus & mortalis, dicta à pascendo: nam eius venenum non solùm pascit, sed interficit quos arripit. Pestis accidit ex aëre corrupto: nam corruptus aër spiritus proximorum humorum inficit, quemadmodum morbida facta pecus, totum corrumpit ouile. Accidit etiam ex foetore putridarum paludum, cadauerumque.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
