Latin
SIGNA FVTVRAE PESTIS
Robert Grospré, Regimen sanitatis 57
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem coguntur morari in patria pestifera, lautè &delicate viuant, comedantque carnes laudabiles, optimos cibos: vino etiam vtantur odorifero non tamen expleantur ad saturitatem: sed parciùs comedant &bibant, &vtantur moderato exercitio, &rarissimo coitu. In vita enim sanè polita, bonisque moribus ornata, sanitas &virtus consistit. Febribus pestiferis phlebothomia occurratur, quoniam si qua spes superest, in ea consistit. Antequam oriatur apostema, phlebothomia fiat ipsius medianae. Verùm post ortum apostematis, si fuerit apo stema post aures, aperiatur vena capitis: si sub brachiis, hepatica: si sub inguinibus, saphena eiusdem pedis. In talibus apostematibus, missio sanguinis debet fieri satis copiosa: nam sanguis 1OC sanguis à peste plerunque corrumpitur. In peste apparent pustulae rubeae, nigrae, vel liuidę, quae à vulgaribus dicuntur papillae, similes pu licum morsibus, aut similes morbillis, &significant mortem.