# Regimen sanitatis 57

Robert Grospré, Regimen sanitatis, SIGNA FVTVRAE PESTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/57

Qui autem coguntur morari in patria pestifera, lautè & delicate viuant, comedantque carnes laudabiles, optimos cibos: vino etiam vtantur odorifero non tamen expleantur ad saturitatem: sed parciùs comedant & bibant, & vtantur moderato exercitio, & rarissimo coitu. In vita enim sanè polita, bonisque moribus ornata, sanitas & virtus consistit. Febribus pestiferis phlebothomia occurratur, quoniam si qua spes superest, in ea consistit. Antequam oriatur apostema, phlebothomia fiat ipsius medianae. Verùm post ortum apostematis, si fuerit apo stema post aures, aperiatur vena capitis: si sub brachiis, hepatica: si sub inguinibus, saphena eiusdem pedis. In talibus apostematibus, missio sanguinis debet fieri satis copiosa: nam sanguis 1OC sanguis à peste plerunque corrumpitur. In peste apparent pustulae rubeae, nigrae, vel liuidę, quae à vulgaribus dicuntur papillae, similes pu licum morsibus, aut similes morbillis, & significant mortem.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
