# Regimen sanitatis 8

Robert Grospré, Regimen sanitatis, REGIMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grospre/regimen-sanitatis/8

REGIMEN conueniens in principio commestionis, est vinum purum, clarum & odoriferum. In medio parum sit lymphatum per gratiam melioris commixtionis: quia talis potus erit calidus, ratione vini: & subtilis substantiae, ratione aquae. In fine lymphetur ad medietatem vsque, ne fumi sursum ascendentes cerebrum laedant. Hinc saepiùs sum expertus, quòd bo nus haustus frigidae aquę à crapula sumptus, tollit, aut saltem diminuit ebrietatem: delica ti verò homines vtantur coriandro praeparato, DE ANIMALIBVS QVAE comeduntur. Cap. III. QVillae carnes, omnium aliorum esculenOtorum, efficacissimas in nutriendo vires obtinent, eò quod gustu, tum odoratu peculiarem quandam germanitatem humani cor poris ęmulantur, veluti à quibusdam qui per imprudentiam, humanam carnem degustauêre, animaduersum est. Quod magis est, alimentum quod ex suillis carnibus contrahitur, visco seu quodam lentore praeditum est, ac aegerrimè dissipatur. Ouilla caro bene nutrit, & post carnes suillas bonos humores cu mulat. Carnes bubulae, fortibus & robustis sunt conuenientes, verùm generant sanguinem grossum, ac melancholicum.

---

Robert Grospré, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Regimen_sanitatis.
