Latin
OPRMEI
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 10
Unproofread scanNot analysed yet
Illa gravis tumet, &refluo distenta liquore
Partem oneris ponit, Cordisque eructat in oras.
Quod simulac sensit venientis pondera succi,
Tenditur, &rigidum, &massa majore gravatum
Omnibus insurgit fibris, multaque potens vi
Sanguineum amplexans laticem constringit; at ille
Quà data porta ruit: Pulmonem protinus omnem
Proluit, &tetrum exhalans de pectore fumum,
Aetheriâ nimium fervorem decutit aurâ;
Atque inspirato vitales aere flammas
Suscitat, &raptim caelesti accenditur igno.
Tum nitor effaeto redit, &noua gloria succo.
Jamque sinum Cordis laevum fulgentior intrat;
Atque inde in vastam magnâ vi pulsus Aortam
Prosilit, illa ictu distenditur, &simul omnes
Expansi toto subsultant corpore rami.
Sanguinis hoc iter est, atque haec via regia vitae: Perpetuis agitur gyris membra omnia circum; Atque iterum in Venas, iterumque in Corda recurrit;