# Carmen de sanguinis circuitu 10

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, OPRMEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/10

Illa gravis tumet, & refluo distenta liquore
Partem oneris ponit, Cordisque eructat in oras.
Quod simulac sensit venientis pondera succi,
Tenditur, & rigidum, & massa majore gravatum
Omnibus insurgit fibris, multaque potens vi
Sanguineum amplexans laticem constringit; at ille
Quà data porta ruit: Pulmonem protinus omnem
Proluit, & tetrum exhalans de pectore fumum,
Aetheriâ nimium fervorem decutit aurâ;
Atque inspirato vitales aere flammas
Suscitat, & raptim caelesti accenditur igno.
Tum nitor effaeto redit, & noua gloria succo.
Jamque sinum Cordis laevum fulgentior intrat;
Atque inde in vastam magnâ vi pulsus Aortam
Prosilit, illa ictu distenditur, & simul omnes
Expansi toto subsultant corpore rami.
Sanguinis hoc iter est, atque haec via regia vitae: Perpetuis agitur gyris membra omnia circum; Atque iterum in Venas, iterumque in Corda recurrit;

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
