# Carmen de sanguinis circuitu 14

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, OPRMEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/14

O quanta! & quae turba Virum comitatur, euntem
Cumque ipso parili gestit procedere gressu:
Omnes ingenio praestantes, artibus omnes.
Non tot Cumaeo folia abripiuntur ab antro;
Atque abrepta levi volitant ludibria vento:
Non tot Ceeropiae, depastis floribus Hyblae,
Autumno glomerantur apes, cum rauca resultant
Aera, & caeruleus resonat tinnitibus aether.
Neve illi tenues, dubiaque ab origine Formas,
Argutasque secant nugas; sed pondera rerum
Solliciti tractant, verique cupidine tacti
Singula pertentant; certatim nobile semper
Fervet opus, magnoque evolvunt cuncta labore
Quicquid in immensi jactatur limite Mundi;
Quicquid Pontus habet, quicquid spirabilis aër,
Quicquid Terra parens summove in cortice gestat,
Aut imis occultat inexplorata cavernis;
Nil illi praeclusum, intentatumve relinquunt;
Omnia rimantur. Felici indagine multa
Inveniunt; aliisque investigata refingunt
In melius. Quaecunque olim ter Maximus
Hermes
Tentavit, quoties caluit Memphitica fornax;
Quaeque Syracusio descripta in pulvere Vati,
Barbarus immiti abrupit. Problemata ferro;
Quaeque ignarus adhuc causarum, viscera vidit,
Dum frustra inversis extis inhiabat Aruspex
Venturam exquirens sortem, mentemque Deorum:
Illi quotidiè versant, animoque manuque
Omnia Scrutantes; illis Natura reclusas
Pandit opes, neque se nebulis obscura recondit.
Illi contretas moles, & corpora dura
Igne domant, subitoque sua in primordia solvunt.

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
