Latin
OPRMEI
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 15
Unproofread scanNot analysed yet
Et Lunae, Solisque viam, &labentia coelo
Sidera describunt radio, &quibus Orbibus errent
Terribili horrendum rutilantes crine Cometae.
Serpentes atros, Pisces,
genus omne Ferarum
Arte secant summâ, &spirantia membra revolvunt;
Fibrillas omnes, &vasa minutula quaerunt.
Atque illis nostrum si fors superare laborem
Contigerit, mihi jucundum est, &amabile vinci.
Conscia mens recti sibi gaudet; splendida nunquam
Facta premit, minimumque alienis invidet ausis.
Hos fama ad superos fulgentibus evehat alis
Nos quoque posteritas aliquo signabit honore,
Qui primi Cordis certâ rate findimus aequor,
Ignotosque olim vitae tranavimus amnes.
Talia fatidico Semor de pectore fundit.
Interea diri Animal cruciatibus aegrum,
Immanes paritur secto Thorace dolores.
Cor tamen ad solitum accingit sese usque
laborem,
Et validis primùm, &crobris micat ictibus;
at mox
Segniùs, &raro respondet verbere; Pulsu
Ancipiti tremit, atque incertâ fluctuat undâ;
Tum fatis victum cadit, immotumque quiescit.
Ferreus abscondit morientia lumina somnus,
Horrentesque rigent artus, calor ossa relinquit.
Harveides animo pervolvens cuncta, Canemque
Exanimem spectans; Quo te, inquit, fata tulerunt?
O mihi si raptum in lucem revocare liceret,
Et fugientem animam gelidis infundere membris!
Sed prohibent Parcae, &nullo jam carmine Manes
Flectendi: vel si tantum medicamina possent;
At me irae superûm terrent, &Apolline natus
Fulmineo extinctus jactu. Quid nunc tibi tandem