Latin
MISCELLANEA
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
MISCELLANEA. scellanea. CLPRIMEIN quod recitatum est in Schola Wintoniensi cum post tres septimanas instarent solennes Discipulorum Feriae. 1652. AM Sol Eoos à tergo liquerat Indos, Et medium peragebat iter; cùm forte sub umbra Sepositis recubans curis, clamoribus altos Complebam montes, &inani carmine valles. Nec querulae volucres, nec Ver, nec Thessala Tempe, Nec liquidi fontes, nec odorae gratia Florae, Nec nobis ventura dies, nec roscida prata Jam cantanda mihi; nec enim mea labra perennes Hauserunt unquam latices; ignoscite Sylvae, Et date jam fesso veniam; sunt altera vobis Carmina sunt Vates alii, mea fistula vestras Deficit in laudes; at quae me sors regat edam.