# Carmen de sanguinis circuitu 16-2

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, MISCELLANEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/16-2

MISCELLANEA. scellanea. CLPRIMEIN quod recitatum est in Schola Wintoniensi cum post tres septimanas instarent solennes Discipulorum Feriae. 1652. AM Sol Eoos à tergo liquerat Indos, Et medium peragebat iter; cùm forte sub umbra Sepositis recubans curis, clamoribus altos Complebam montes, & inani carmine valles. Nec querulae volucres, nec Ver, nec Thessala Tempe, Nec liquidi fontes, nec odorae gratia Florae, Nec nobis ventura dies, nec roscida prata Jam cantanda mihi; nec enim mea labra perennes Hauserunt unquam latices; ignoscite Sylvae, Et date jam fesso veniam; sunt altera vobis Carmina sunt Vates alii, mea fistula vestras Deficit in laudes; at quae me sors regat edam.

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
