Latin · Dactylic hexameter
MISCELLANEA
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 19
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus &Citharas audi pangente moveri;
Infandum dictu monstram ter conscia fati
Contremuit Cortyna, &ter vox maestu recessu
Venit ab interno; terque imo mugiit antro.
Sed mens laeva fuit, nec quid portenta monerent
Novimus, at demum expertae nunc omnia scimus:
Nunc miserae in cunctas terrarum trudimur oras.
O utinam subito terra absorberet hiatu
Infelicem animam! quid longae taedia vitae
Demoror? Aetnaeos jaculetur Jupiter ignes
In caput hoc, pectusque meum. Quid saeva Deorum
Numina compello? mea sunt quae postulo Divos.
Dixit; &in densis ubi me conspexerat umbris
Moerentem, &dirum sub pectore vulnus habentem:
Te laeti casus, inquit, melioraque nostris
Fata manent; tristes abeant de corde dolores,
Et frontem fugiant nubes; tibi prospera cedent
Omnia, nec tardo venient tua gaudia gressu.
Ter septem Hesperio tingent se gurgite Soles,
Et totidem Eoo surgent de gurgite Soles;
Tum certò ventura tibi quae pendulus optas.
Tum positis liber studiis, curisque solutus,
Indulgensque animo tunicati gaudia ruris
Percipies, &laeta procul florere videbis
Pascua; tum celsos inter discurrere montes