Latin
OPRMEI
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid maciem inducat; quid iniquo pondere Splenem
Attollat; quae vis faciat lapidescere Renes:
Has ille atque alias moriendi mille figuras,
Vestigatque animo, mortisque pericula longè
Summovet, &medicas Parcis instantibus artes
Opponit prudens, atque omnia mente volutat;
Nec putat in membris vitalem haerere liquorem,
Tardaque per longos protendere stagna canales,
Sed ruere, &celeri circum vertigine ferri.
Convocat interea lectos in tecta sodales,
Queis praeclarae artes, &sacra Epidauria cordi:
Atque, ait, experiar mihi quae comperta videntur;