# Carmen de sanguinis circuitu 2-2

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, OPRMEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/2-2

Quid maciem inducat; quid iniquo pondere Splenem
Attollat; quae vis faciat lapidescere Renes:
Has ille atque alias moriendi mille figuras,
Vestigatque animo, mortisque pericula longè
Summovet, & medicas Parcis instantibus artes
Opponit prudens, atque omnia mente volutat;
Nec putat in membris vitalem haerere liquorem,
Tardaque per longos protendere stagna canales,
Sed ruere, & celeri circum vertigine ferri.
Convocat interea lectos in tecta sodales,
Queis praeclarae artes, & sacra Epidauria cordi:
Atque, ait, experiar mihi quae comperta videntur;

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
