# Carmen de sanguinis circuitu 21

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, MISCELLANEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/21

Et lupus à stabulis, & ovilibus abfuit Ursus.
Sensit, & invidit belli furialis Enyo,
Immisitque novos pacatis gentibus ignes,
Et plebem incendit studiis, & cuncta tumultu
Miscuit, & longam rupit discordia Pacem.
Non decor arboribus, non sylvis prisca manebat
Gloria; non pecudes ad pabula nota ruebant;
Non Tellus imbre assiduo, sed caede madebat
Infelix, & strage virûm; passimque per agros
Corpora Pastorumque, oviumque aggesta jacebant.
Atque olim liquidus, visuque argenteus amnis
In mare purpureas urgebat decolor undas;
Omnia squallebant, faedoque horrore rigebant.
At populus rabie, furiisque accensus iniquis
Quae tanta insania Cives
Saevit adhuc animis.
Perversos agitat? quae mentem afflavit Erinnys.
Et sacra, atque aras, temerataque jura queruntur;
Atque infanda pati discunt; causamque malorum
Daphnin clamabant, ingrato murmure Daphnin
Ad poenam fictâ pro Libertate vocabant.
Atque illum durâ comprensum compede stringunt;
Illum ab! crudeles miserando vulnere mactant,
Et sacrum pulchrâ caput à cervice revellunt.
Illum Pastores suspiravere cadentem;
Illum & pugnantem Nymphae, & flevere jacentem;
Illum & tu, si forte vacat, plorabis ademptum;
Et tumulum flore, & Cytiso consperge virenti.
Non ut nunc maerens ferulaque metuque coactus
Invitos aegro extundes de pectore versus
Sed faciles Elegos, injussaque carmina fundes,
Nullius horrescens vultus, irasque Magistri.
At cum te votis multùm exoptata revisit
Aurea libertas, casus ne despice nostros
Me cape fortunae comitem, sociamque viarum;
Ipsa libens ducam, & patrio te in limine sistam.
Talia dum memorat, celeri per devia cursu
Fugit, & errantem contermina sylva recepit
Ex oculis; sed quae mihi vaticinata canebat
Componunt animum, & gratâ spe pectora mulcent.
INTER
NOEUU
Confaederatas Belgii Provincias
Pactum. 1653.
CAeperat immanis saevire per aequora Mavors,
CEt bella in nostro detonuere freto.
Haec ut ab informi Triton conspexerat antro,
Fundit ad aequoreum talia dicta Jovem:
Huccine vesani progressa licentia ferri?
En! etiam in vestris Mars dominatur aquis!
Et tibi praereptum pateris, Pater optime, regnum:
Quo tandem credis res tibi stare loco?
Saepe ego cum placidam caperem sub rupere quietem, Territus horrifico saepe fragore fui.

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
