# Carmen de sanguinis circuitu 27

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, IN OBITUM G.C. S. T. B. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/27

Jam Chaos antiquum rediit, jam corpore in uno
Aestatemque hyememque vides; jam faedera poscunt
Et calor, & frigus; positis jam discolor armis
Africa pallentem vemens amplectitur Arcton.
Hîc pigro concreta gelu mihi membra ligantur;
Illic continuae comburunt omnia flammae.
Sic quà Sulphureo late patet Aetna camino,
Undantem fumum, & crebras vomit ore favillas;
At quà non rutilat vertex, ubi deficit ignis,
Perpetuas alit illa nives; juvat usque tueri
Mitia securis incendia juncta pruinis.
Haud aliâ ratione premor; simul ardet, & alget
Corpus, & in miserum insurgit frigusque, calorque.
Et medicas jam posco manus, Epidauria supplex
Templa adeo, & priscas aras, & numen adoro;
Atque hanc languenti fundo de pectore vocem.
Quicunque has aedes, atque haec delubra Deorum
Incolis, exaudi, & laetam mihi porrige Plantam
Quae tam multiplici medeatur sola dolori.
Finieram; subitoque Deus mihi talia fatur Ex adytis, imoque horrendùm sibilat antro

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
