# Carmen de sanguinis circuitu 32

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, IN OBITUM G.C. S. T. B. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/32

Digest. 46. Tit. 7. Judicatum solvi.
L. 20. Cum apud Sempronium.
CUm te jura vocant, cum te clamoribus urgent
Causidici, & dubio stasve, cadisve foro;
Si placet, & tua res hoc postulat, optime Quinti,
Augeat ut partes officiosus amor:
Ipse tibi fidam permitto in faedera dextram;
Et rogo pars damni cedat ut una mihi.
Sed tamen hâc vellem me conditione ligari,
Ut jubeas certum litibus esse modum.
Victus abi, nec frustra animo nova praelia
verses,
Cum causae fuerit Lex inimica tuae.
Quid juvat incassum nodosa lacessere jura,
Iratamque iterum sollicitare Themin?
Non ego tantarum Legum discrimina novi;
Nec volo te toties anxius usque sequi.
Si Leges alias iterataque jurgia poscas,
Mutatoque velis Judice jura dari;
Sat mihi sit primis caput objectâsse periclis,
Et semel obstrictam non violâsse fidem.
tized by
Dig
Auspicatissimum Serenissimi REGIS.

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
