Latin
SERENISSIMI
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 39
Unproofread scanNot analysed yet
Atroces; nec tuta minas horrebis Iberas.
Jam licet inventos repetas securior Indos;
Jam tua jussa ferent ambustis vultibus Afri;
Jam flavam Tagus in Thamesin devolvet arenam
Largus, &ipse Pater fluvio pretiosior ibit,
Et Tartessiaco rutilabit fulgidus auro:
Usque adeò in melius cuncta haec connubia mutant.
Tu verò Regina fave, quae faedere gentes
Junxisti stabiles, &certâ pace ligâsti;
Concordes longum ducas, &suaviter annos:
Et pallens decimum cum Luna expanderit orbem,
Parvulus excelsa Carolus tibi vagiat aulâ.
Hunc Musae nascentem, atque hunc Tritonia Pallas
Respiciat, Charitesque piae cunabula versent;
Hunc victrix Bellona suis enutriat ulnis.
Cumque inter Superos praesens. Auguste, recumbes,
(Qui veniat tibi serus honos) hic, trina capessat Sceptra manu, &populos patriis virtutibus ornet.