# Carmen de sanguinis circuitu 39

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, SERENISSIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/39

Atroces; nec tuta minas horrebis Iberas.
Jam licet inventos repetas securior Indos;
Jam tua jussa ferent ambustis vultibus Afri;
Jam flavam Tagus in Thamesin devolvet arenam
Largus, & ipse Pater fluvio pretiosior ibit,
Et Tartessiaco rutilabit fulgidus auro:
Usque adeò in melius cuncta haec connubia mutant.
Tu verò Regina fave, quae faedere gentes
Junxisti stabiles, & certâ pace ligâsti;
Concordes longum ducas, & suaviter annos:
Et pallens decimum cum Luna expanderit orbem,
Parvulus excelsa Carolus tibi vagiat aulâ.
Hunc Musae nascentem, atque hunc Tritonia Pallas
Respiciat, Charitesque piae cunabula versent;
Hunc victrix Bellona suis enutriat ulnis.
Cumque inter Superos praesens. Auguste, recumbes,
(Qui veniat tibi serus honos) hic, trina capessat Sceptra manu, & populos patriis virtutibus ornet.

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
