Latin · Dactylic hexameter
OPRMEI
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 4
Unproofread scanNot analysed yet
Projiciere Canis, nec tabo membra liquescent;
Nec tu nocturnis raptus laniabere monstris,
Nec putrescentes corvus populabitur artus.
Sed si (quod fore confido) mihi docta Minerva
Riserit indulgens, votisque vocatus Apollo
Annuerit caeptis, nunquam tua fama peribit;
Sed quacunque mei pertinget gloria facti,
Tu quoque notus eris, totoque legeris in Orbe
Clarus, &aeternum vives moriture Lycisca.
Talia narrabat surdo, dextraque coruscos
Cultellos effert, gladiisque micantibus instat.
Ut verò vulnus sensit fera, corpore toto
Contorquet sese, &fremitu gravis intonat acri;
Et simul infrendit nudatos spumea rictus,
Dente, oculoque minax frustra; tremor ilia pulsat;
Exercetque ferox vanam sine viribus iram.
Namque illum summo conantem insurgere nisu
Intorti cohibent nodi, clavique trabales.
At Senior nullo turbatus murmure pergit,
Et rigidos enses, &inexorabile ferrum
Perque leves tunicas, perque ultima viscera ducit;
Intentusque operi extremi penetralia Ventris
Pandit, &incisas properans divellere carnes,
Illas hinc atque hinc manibus detrudit; &inde
Introrsum adnutans fumantia conspicit exta.
Hîc Jecur immensum vasto se pondere jactat,
Et tumet, &Tyrium vincit splendore venenum;
Sic pulchrùm nitet, &nativo fulgurat Ostro.
Haec domus, ut fama est, tenerorum tristis Amorum; Hinc procul intentans saevus sua tela Cupido, Mollia languenti succendit pectora flammâ. Sive hîc vi magnâ, &multo percocta calore,
Immutata novum sumunt alimenta ruborem:
Seu potiùs nimio sanguis flagrantior aestu,
Hîc saecem nocuam, atque acri flavedine Bilem
Exuit ardentem, &latices deponit amaros.
Quod superest oleo, &molli pinguedine lentum
Et servat longos, faciles &concipit ignes.
Hinc autem contra, &diversâ in sede recumbit
Splen, &mole minor, facieque obscurus, &usu.
Hunc levibus perhibent Pulmonem agitare cachinnis; Aut succum austerum, atque humores colligit atros;